Nie chcesz mnie, Ben. Składam się z siedmiu warstw popieprzenia okraszonych odrobiną gównianego szaleństwa.
..Ventri oboedientes animalium loco numeremus, non hominum, quosdam vero ne animalium
quidem, sed mortuorum. Vivit is, qui multis usui est, vivit is, qui se utitur; qui vero latitant
et torpent, sic in domo sunt, quo modo in conditivo. Horum licer in limine ipso nomen
marmori inscribas, mortem suam antecesserunt.
VI 61 • 1
Desinamus, quod voluimus, velle. Ego certe id ago, senex eadem velim, quae puer
volui. In hoc unum eunt dies, in hoc noctes, hoc opus meum est, haec cogitatio: imponere
veteribus malis finem. Id ago, ut mihi instar totius vitae dies sit. Nec mehercules tamquam
ultimum rapio, sed sic illum aspicio, tamquam esse vel ultimus possit.
VI 61 • 2
Ante senectutem curavi, ut bene viverem, in senectute, ut bene moriar: bene autem mori est
libenter mori.
VI 61 • 3–4
Non qui iussus aliquid facit, miser est, sed qui invitus facit. Itaque sic animum componamus,
ut quidquid res exiget, id velimus et in primis ut finem nostri sine tristitia cogitemus.
Ante ad mortem quam ad vitam praeparandi sumus. Satis instructa vita est, sed nos in instrumenta
eius avidi sumus: deesse aliquid nobis videtur et semper videbitur. Ut satis vixerimus,
nec anni nec dies faciunt, sed animus.
VI 62 • 1–2
Mentiuntur, qui sibi obstare ad studia liberalia turbam negotiorum videri volunt: simulant
occupationes et augent et ipsi se occupant. Vaco, Lucili, vaco et ubicumque sum, ibi meus
sum. Rebus enim me non trado, sed commodo, nec consector perdendi temporis causas. Et
quocumque constiti loco, ibi cogitationes meas tracto et aliquid in animo salutare converso.
Cum me amicis dedi, non tamen mihi abduco nec cum illis moror, quibus me tempus aliquod
congregavit aut causa ex officio nata civi, sed cum optimo quoque sum: ad illos, in quocumque
loco, in quocumque saeculo fuerunt, animum meum mitto.
VII 63 • 2
Per lacrimas argumenta desiderii quaerimus et dolorem non sequimur, sed ostendimus.
Nemo tristis sibi est: o infelicem stultitiam! Est aliqua et doloris ambitio.
VII 63 • 12
Satius est amicum reparare quam flere.
*
...Finem dolendi etiam qui consilio non fecerat, tempore invenit. Turpissimum autem est in
homine prudente remedium maeroris lassitudo maerendi.
141
VII 65 • 16–18
...Corpus hoc animi pondus ac poena est: premente illo urgetur, in vinclis est, nisi accessit
philosophia et illum respirare rerum naturae spectaculo iussit et a terrenis ad divina dimisit.
Haec libertas eius est, haec evagatio: subducit interim se custodiae, in qua tenetur, et caelo
reficitur. Quemadmodum artifices [ex] alicuius rei subtilioris, quae intentione oculos defatigat,
si malignum habent et precarium lumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad
populi otium dedicata oculos libera luce delectant: sic animus in hoc tristi et obscuro domicilio
ciusus, quotiens potest, apertum petit et in rerum naturae contemplatione requiescit. Sapiens
assectatorque sapientiae adhaeret quidem in corpore suo, sed optima sui parte abest et
cogitationes suas ad sublimia intendit.
VII 65 • 21–22
Maior sum et ad maiora genitus, quam ut mancipium sim mei corporis, quod equidem non
aliter aspicio quam vinclum aliquod libertati meae circumdatum. Hoc itaque oppono fortunae,
in quo resistat, nec per illud ad me ullum transire vulnus sino. Quidquid in me potest iniuriam
pali, hoc est. In hoc obnoxio domicilio animus liber habitat. Numquam me caro ista compellet
ad metum, numquam ad indignam bono simulationem; numquam in honorem huius corpusculi
mentiar. Cum visum erit, distraham cum illo societatem. Et nunc tamen, dum haeremus,
non erimus aequis partibus socii: animus ad se omne ius ducet. Contemptus corporis sui
certa libertas est.
VII 65 • 23–24
Potentius autem est ac pretiosius, quod facit, quod est deus, quam materia patiens dei. Quem
in hoc mundo locum deus obtinet, hunc in homine animus.
VII 66 • 8–9
...Nihil invenies rectius recto, non magis quam verius vero, quam temperato temperatius.
Omnis in modo est virtus. Modo certa mensura est: constantia non habet, quo procedat, non
magis quam fiducia aut veritas, aut fides. Quid accedere perfecto potest? Nihil, aut perfectum
non erat, cui accessit: ergo ne virtuti quidem, cui si quid adici potest, defuit.
VII 66 • 12
Mortalia minuuntur, cadunt, deteruntur, crescunt, exhauriuntur, implentur